Thesauros Literature Oratory Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
36 reliquumrelicum P est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem coarguant. nihil per vim umquam Clodius, omnia per vim Milo. quid? ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne timuiiudiciumne timui om. a in lac.: intentavit b, non servos, non arma, non vim? quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi? diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala autaut vestra mala aut mea nec praecl. et iudicium δ mea, non etnon et Fabricius ex W: non ei ET praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit. servorum et egentium civiumcivium abesse malim et facinorosorum armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici nolui.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme