Thesauros Literature Oratory Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
34 Audistis, iudices, quantum Clodi interfueritAudistis, iudices, quantum Clodi inter fuerit Peyron: fuerit P (fuerit ... sibi solutam om. cett.) occidi Milonem: convertite animos nunc vicissim ad Milonem. quid Milonis intererat interfici Clodium? quid erat cur Milo non dicam admitteret, sed optaret? obstabat in spe consulatus Miloni Clodius. at eo repugnante fiebat, immo vero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio. valebat apud vos, iudices, Milonis erga me remque publicam meritorum memoria, valebant preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos mirifice moveri sentiebam, sed plus multo valebat periculorum impendentium timor. quis enim erat civium qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum metu proponeret? solutam autemautem PE: om. Tδ fore videbatis, nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere. Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo rem publicam liberare? at nunc, ClodioP. Clodio Tδ remoto, usitatis iam rebus enitendum est Miloni ut tueatur dignitatem suam; singularis illa etet P : om. ETδ huic uni concessa gloria quae cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis iam Clodi morte cecidit. vos adepti estis ne quem civem metueretis; hic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus, fontem perennem gloriae suae perdidit. itaque Milonis consulatus qui vivo Clodio labefactari non poterat mortuo denique temptari coeptus est. non modo igitur nihil prodest sed obest etiam Clodi mors Miloni.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme