33
an vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? exhibeexhibe, exhibe E: alterum exhibe post Clodi hab. Tδ, exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulissesustulisse Tδ: extulisse E, ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses posses duo fragmenta a Quintil. ix. 2. 54 et a Schol. Bob. p. 346. 14 servata: An huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam consule ? De nostrum omnium—non audeo totum dicere Quintil. et de nostrorum omnium, non audeo totum dicere. Videte quid ea vitii lex habitura fuerit, cuius periculosa etiam reprehensio est [Schol.] primus conglutinavit Garatoni, huc inseruit Peyron : eadem non ex hac oratione, sed ex ea quae habita est pro Milone atque per <ταχυγράφους excepta> sumpta esse testatur Scholiasta, admonuit Rau, demonstravit Gaumitz. et aspexit me illis quidemquidem illis Tδ oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur. movet me quippe lumen curiae! quid? tu me tibi iratum, Sexte, putas, cuius tutu om. T poenitus Quint. ix. 3. 6 inimicissimum multo crudelius etiam punitus es, quam erat humanitatis meae postulare? tu P. Clodi cruentum cadaver eiecisti domo, tu in publicum abiecisti, tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti. qua re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo.