Thesauros Literature Oratory Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
32 quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. itaque illud Cassianum cui bono fueritcui bono fuerit iudicium (indicium Purser) codd. Asconii in his personis valeat, etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi saepe parvo. atqui Milone interfecto Clodius haec adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris facere nihilfacere nihil E: nihil facere Tδ posset sed etiam ut eisiis unus Ox., Manutius: his ETδ consulibus praetor esset quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe speraret se posseposse se T eludere in illis suis cogitatis furoribus: cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent reprimere, si possentnec si cup. reprim. possent ETδ: corr. Madvig., cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur, et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam vetustate audaciam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme