29
fit obviam Clodio ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus. statim complures cum teliscum telis om. Schol. in hunc faciunt de loco superiore impetum; adversiadversi adgressi Schol. raedarium occidunt. cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet, illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirenturadorirentur Milonem Schol., partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos qui post erant; ex quibus qui animo fideli in dominum et praesentiet praesenti E: erant et praesenti Ta: erant et praesentes b fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari viderent, dominoet domino P succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonis—dicam enim aperteaperte P: om. cett. non derivandi criminis causa, sed ut factum est—nec imperante nec sciente nec praesente dominodomino post imperante hab. Schol., quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.