22
quod vero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime voluit, nihil quaesivit aliudaliud om. T nisi iustitiam, gravitatem, humanitatem, fidem. tulit ut consularem necesse esset: credo, quod principum munus esse ducebat resistere et levitati multitudinis et perditorum temeritati. ex consularibus te creavit potissimum: dederas enim quam contemneres popularis insaniasinsanias ET, Schol.: insidias δ iamiam inde Schol. ab adulescentia documenta maxima.
23
quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controversia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lectiei lecti Garatoni: electi codd.: et electi iud. del. Ioergensen iudices, isque praepositus estest Orelli: om. codd. quaestioni qui haec iuste sapienterque disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliudaliud iudices E debeatis nisi uter utri insidias fecerit. quod quo facilius argumentis perspicere possitisperspicere possitis argum. E, rem gestam vobis dum breviter expono, quaeso, diligenter attendite.