Thesauros Literature Oratory Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
19 num quae rogatio lata, num quae nova quaestio decreta est? atqui si res, si vir, si tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa omnia fuerunt. insidiator erat in foro conlocatus atque in vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors parabatur cuius in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei publicae tempore quo, si unus ille occidissetoccidisset Tδ: cecidisset E, non haec solum civitas sed gentes omnes concidissent. Nisi vero, quia perfecta res non est, non fuit puniendapoenitenda T, proinde quasi exitus rerum, non hominum consilia legibus vindicentur. minus dolendum fuit re non perfecta, sed puniendumpaeniendum E certe nihilo minus.
20 quotiens ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis eius manibus effugi! ex quibus si me non vel meavel mea E: mea Tδ vel rei publicae fortuna servasset, quis tandem de interitu meo quaestionem tulisset? sed stulti sumus qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus. tolerabilia fuerunt illa: P. Clodi mortem aequo animo ferre nemoaequo animo ferre nemo T: nemo aeq. anim. ferre E: aeq. anim. nemo ferre δ potest. luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme