18
itaque in eadem ista AppiaAppia H: Appia via ETδ cum ornatissimum equitem Romanum P. ClodiusClaudius ΣH2 M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum—homo enim nobilis in suis monumentis equitem Romanum occiderat—nunc eiusdem AppiaeAppiae viae H nomen quantas tragoedias excitat! quaedeficit H in verb. excitat quae RQ (= require, cf. § 67, Phil. vii. 11) usque ad § 37 -terfici (eadem erat lacuna in Cluniacensi) cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta est. sed quid ego illa commemoro? comprehensus est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn. Pompeium interficiendum conlocarat. extorta est ei confitenti sica de manibus. caruit foro postea Pompeius, caruit senatu, caruit publico; ianua se ac parietibus, non iure legum iudiciorumque texit.