Thesauros Literature Oratory Pro C. Rabirio Postumo

Pro C. Rabirio Postumo

Pro C. Rabirio Postumo Cicero, Marcus Tullius
14 hoc animo igitur senatus. quid? vos, equites Romani, quid tandem estis acturi? Glaucia solebat, homo impurus, sed tamen acutus, populum monere ut, cum lex aliqua recitaretur, primum versum attenderet. si esset Dictator, consul, praetor, magister equitum, ne laboraret; sciret nihil ad se pertinere; sin esset Quicumqve post hanc legem, videret ne qua nova quaestione adligaretur.
15 nunc vos, equites Romani, videte. scitis me ortum e vobis omnia semper sensisse pro vobis. nihil horum sine magna cura et summa caritate vestri ordinis loquor. Alius alios homines et ordines, ego vos semper complexus sum. moneo et praedico, integra re causaque denuntio, omnis homines deosque testor: dum potestis, dum licet, providete ne duriorem vobis condicionem statuatis ordinique vestro quam ferre possitis. serpet hoc malum, mihi credite, longius quam putatis.
16 potentissimo et nobilissimo tribuno pl., M. Druso, novam in equestrem ordinem quaestionem ferenti: Si qvis ob rem ivdicandam pecvniam cepisset aperte equites Romani restiterunt. quid? hoc licere volebant? minime; neque solum hoc genus pecuniae capiendae turpe sed etiam nefarium esse arbitrabantur. ac tamen ita disputabant, eos teneri legibus eis oportere qui suo iudicio essent illam condicionem vitae secuti. delectat amplissimus civitatis gradus, sella curulis, fasces, imperia, provinciae, sacerdotia, triumphi, denique imago ipsa ad posteritatis memoriam prodita;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme