10
itaque in inferendis litibus adesse solebant qui aliquid de se verebantur, et, cum erant appellati, si videbatur, statim contra dicere solebant; sin eius temporis recentem invidiam pertimuerant, respondebant postea. quod cum fecissent, permulti saepe vicerunt. hoc vero novum et ante hoc tempus omnino inauditum. in litibus Postumi nomen est nusquam. in litibus dico; modo vos idem in A. Gabinium iudices sedistis; num quis testis Postumum appellavit? testis autem? num accusator? num denique toto illo in iudicio Postumi nomen audistis?
11
non igitur reus ex ea causa quae iudicata est redundat Postumus, sed est adreptus unus eques Romanus de pecuniis repetundis reus. quibus tabulis? quae in iudicio Gabiniano recitatae non sunt. quo teste? A quo tum appellatus nusquam est. qua aestimatione litium? in qua Postumi mentio facta nulla est. qua lege? qua non tenetur.
11
hic iam, iudices, vestri consili res est, vestrae sapientiae; quid deceat vos, non quantum liceat vobis, spectare debetis. si enim quid liceat quaeritis, potestis tollere e civitate quem voltis; tabella est quae dat potestatem; occultat eadem libidinem, cuius conscientiam nihil est quod quisquam timeat, si non pertimescat suam.