Thesauros Literature Oratory Pro C. Rabirio Postumo

Pro C. Rabirio Postumo

Pro C. Rabirio Postumo Cicero, Marcus Tullius
39 an, cum credebat inductus usuris, id agebat ut haberet quam plurimum; postea quam exegit quod crediderat, ut existimaretur egere? novum genus hoc gloriae concupiscit. dominatus est enim, inquit, Alexandreae. immo vero in superbissimo dominatu fuit; pertulit ipse custodiam, vidit in vinclis familiaris suos, mors ob oculos saepe versata est, nudus atque egens ad extremum fugit e regno.
40 at permutata aliquando pecunia est, delatae naves Postumi Puteolos sunt, auditae visaeque merces. fallaces quidem et fucosae e chartis et linteis et vitro; quibus cum multae naves refertae fuissent, naulum non potuit parari. cataplus ille Puteolanus, sermo illius temporis, vectorumque cursus atque ostentatio, tum subinvisum apud malivolos Postumi nomen propter opinionem pecuniae nescio quam aestatem unam, non pluris, auris refersit istis sermonibus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme