Thesauros Literature Oratory Pro C. Rabirio Postumo

Pro C. Rabirio Postumo

Pro C. Rabirio Postumo Cicero, Marcus Tullius
29 moreretur, inquies; nam id sequitur. fecisset certe, si sine maximo dedecore tam impeditis suis rebus potuisset emori. noli igitur fortunam convertere in culpam neque regis iniuriam huius crimen putare nec consilium ex necessitate nec voluntatem ex vi interpretari, nisi forte eos etiam qui in hostis aut in praedones inciderint, si aliter quippiam coacti faciant ac liberi, vituperandos putes. nemo nostrum ignorat, etiam si experti non sumus, consuetudinem regiam. regum autem sunt haec imperia: animadverte ac dicto pare et praeter rogitatum si plus et illae minae: si te secundo lumine hic offendero, moriere; quae non ut delectemur solum legere et spectare debemus, sed ut cavere etiam et effugere discamus.
30 at ex hoc ipso crimen exoritur. ait enim, Gabinio pecuniam Postumus cum cogeret, decumas imperatarum pecuniarum sibi coegisse. non intellego hoc quale sit, utrum accessionem decumae, ut nostri facere coactores solent in centesima, an decessionem de summa fecerit. si accessionem, undecim milia talentum ad Gabinium pervenerunt. at non modo abs te decem milia obiecta sunt sed etiam ab his aestimata.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme