Thesauros Literature Oratory Pro M. Scauro

Pro M. Scauro

Pro M. Scauro Cicero, Marcus Tullius
15 neque vero, iudices, quicquam aliud in ignoto teste facere debemus nisi ut argumento, coniectura, suspicione rerum ipsarum vim naturamque quaeramus. etenim testis non modo afer aut Sardus sane, si ita se isti malunt nominari, sed quivis etiam elegantior ac religiosior impelli, deterreri, fingi, flecti potest; dominus est ipse voluntatis suae, in quo est impunita mentiendi licentiamen ... di licen. i. A: suppl. Heinrich.
16 argumentum vero, quod quidem estquod quidem est Heinrich: quoquedeest A proprium rei—neque enim ullum aliud argumentum vere vocari potest—rerumrerum quod rerum Kayser vox est, naturae vestigium, veritatis nota; id qualecumque est, maneat immutabile necesse est; non enim fingitur ab oratore, sed sumitur. qua re, in eo genere accusationis si vincerer, succumberem et cederem; vincerer enimenim Madvig: omni A re, vincerer causa, vincerer veritate.
17 agmen tu mihi inducas Sardorum et catervas et me non criminibus urgere, sed Afrorum fremitu terrere conere? non potero equidem disputare, sed ad horum fidem et mansuetudinem confugere, ad ius iurandum iudicum, ad populi Romani aequitatemcon ... re. dus. u ... PR ... uitatem A (Peyron): suppl. Beier, qui hanc familiam in hac urbe principem voluit esse, deorum immortalium numen implorare potero, qui semper exstiterunt huic generi nominique fautores.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme