Thesauros Literature Oratory Pro M. Scauro

Pro M. Scauro

Pro M. Scauro Cicero, Marcus Tullius
2 -tis suae rerumque gestarum senectutis dedecore foedavit. quid vero? alterum Crassum temporibus isdem numnum T: nam Σ auttis suae T: sed memoriam iuventu- post imitari suppl. Beier clarissimi viri Iulii aut summo imperioimperio T: ingenio Asconius praeditus M. Antonius potuit imitariQuid vero? ... potuit imitari hab. Asconius (p. 24. 21)?
3 quid? in omnibus monumentis Graeciae, quae sunt verbis ornatiora quam rebus, quis invenitur, cum ab Aiace fabulisque discesseris, qui tamen ipse ignominiae dolore, ut ait poeta, victor insolens se victum non potuit pati, praeter Atheniensem Themistoclem, qui se ipse morte multavit?
4 at Graeculi quidem multa fingunt, apud quos etiam Cleombrotum AmbraciotamTheombrotum Ambrociotam T: corr. Peyron ferunt se ex altissimo praecipitasse muro, non quoquo T: quod Peyron acerbitatis accepisset aliquid, sed, ut video scriptum apud Graecos, cum summi philosophi Platonis graviter et ornate scriptum librum de morte legisset, in quo, ut opinor, Socrates illo ipso die quo erat ei moriendum permulta disputat, hanc esse mortem quam nos vitam putaremus, cum corporecorpori T: corr. Beier animus tamquam carcere saeptus teneretur, vitam autem esse eam cum idem animus vinclis corporis liberatus in eum se locum unde esset ortus rettulisset.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme