44
neque ego, cum de vitiis gentis loquor, neminem excipio; sed a mesed a me Mai: sedamen A est de universo genere dicendum, in quo fortasse aliqui suis moribus et humanitate stirpis ipsius et gentis vitia vicerunt. magnam quidem esse partem sine fide, sine societate et coniunctione nominis nostri res ipsa declarat. quae est enim praeter Sardiniam provincia quae nullam habeat amicam populo Romano ac liberam civitatem?
45a
Africa ipsa parens illa Sardiniae, quae plurima et acerbissima cum maioribus nostris bella gessit, non solum fidelissimis regnis sed etiam in ipsa provincia se a societate Punicorum bellorum Vtica teste defendit. Hispania ulterior Scipionum interituinteritu Beier: int A.
45b
copiis inops, gente fallax.
45c
inventi sunt qui etiam fratres populi Romani vocarentur.
45d
hoc nomine audito quod per omnis gentis pervagatum est.
45f
nam cum ex multis unus ei restaret Dolabella paternus inimicus, qui cum Q. Caepione propinquo suo contra Scaurum patrem suumsuum del. Halm subsignaveratobsignaverat Σ: corr. Mommsen, easeas Kreyssig: ceteras (steteras PM) eas Σ (ceteras ex et cetera geminatum) sibisibi om. S inimicitias non susceptas sed relictasrelicatas Beier: relatas Σ.
45g
quae, malum, est ista ratio?
45h
quem purpura regalis non commovit, eum Sardorum mastruca mutavit?
45k
praesertim cum propinquitas et celebritas loci suspicionem desidiae tollat aut cupiditatis.
45l
ego porro, qui Albanas habeo columnas, clitellis eas adportavi.