Thesauros Literature Oratory Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
101 O excubias tuas, Cn. Planci, miseras, o flebilis vigilias, o noctes acerbas, o custodiam etiam mei capitis infelicem! si quidem ego tibi vivus non prosum, qui fortasse mortuus profuissem. memini enim, memini neque umquam obliviscar noctis illius cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti vana quaedam miser atque inania falsa spe inductus pollicebar, me, si essem in patriam restitutus, praesentem tibi gratiasgratias TEa: gratiam cett. relaturum; sin autsin aut TEa: sin autem cett. vitam mihi forsfors TEa: sors cett. ademisset aut vis aliqua maior reditum peremisset, hos, hos—quos enim ego tum alios animo intuebar?—omnia tibi illorum laborum praemia propro per T me persoluturos. quid me aspectas, quid mea promissa repetis, quid meam fidem imploras? nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar, sed de horumde horum E: eorum cett. erga me benivolentiabenivolentia TE: benivolentiam cett. promittebam; hos pro me lugere, hos gemere, hos decertare pro meo capite vel vitae periculo velle videbam; de horumhorum TE: eorum cett. desiderio, luctu, querelis cotidie aliquid tecum simul audiebam; nunc timeo ne tibi nihiltibi nihil TE: nihil tibi cett. praeter lacrimas queam reddere, quas tu in meis acerbitatibus plurimas effudisti.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme