Thesauros Literature Oratory Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
97 cum omnia illa municipia quae sunt a Vibone adad supplevi Brundisium in fide mea, iudices, essent, iter mihi tutum multis minitantibus magno cum suo metu praestiterunt. Brundisium veni vel potius ad moenia accessiaccessi om. T; urbem unam mihi amicissimam declinavi, quae se potiuspotius Halm: vel potius codd. (cf. v. 18): potius vel Weiske exscindi quam e suo complexu ut eriperer facile pateretur. in hortos me M. Laeni Flacci contuli. cui cum omnis metus, publicatio bonorum, exsilium, mors proponeretur, haec perpeti, si acciderent, maluit quam custodiam mei capitis dimittere. cuiuscuius T: huius cett. ego et parentis eius, prudentissimi atque optimi senis, et fratriset fratris TE: om. cett. et utriusque filiorum manibus in navinavi ψ2Ϛ, Priscian. vii. 68: nave cett. tuta ac fideli conlocatus, eorumque preces et vota de meo reditu exaudiens Dyrrachium, quod erat in fide mea, petere contendi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme