94
an, cum videam navem secundis ventis cursum tenentem suum, si non eum petat portum quem ego aliquando probaviprobarim E, sed alium non minus tutum atque tranquillum, cum tempestate pugnem periculose potius quam illi, salute praesertim proposita, obtemperem et paream? ego vero haec didici, haec vidi, haec scripta legi; haec de sapientissimis et clarissimis viris et in hac re publica et in aliis civitatibus monumentamonum. bχϚ: monim. cett. nobis etet suppl. Madvig litteraelitterae del. Wunder prodiderunt, non semper easdem sententias ab isdem, sed quascumque rei publicae status, inclinatio temporum, ratio concordiae postularet, esse defensasdefensas TE: defendendas cett.. quod ego et facio, Laterensis, et semper faciam libertatemque quam tutu TEa: om. cett. in me requiris, quam ego neque dimisi umquam neque dimittam, non in pertinacia, sed in quadam moderatione positam putabo.