Thesauros Literature Oratory Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
89 hisce ego auxiliis salutis meae si idcirco defui quia nolui dimicare, fatebor id quod vis, non mihi auxilium, sed me auxilio defuisse; sin autem, quo maiora studia in me bonorum fuerunt, hoc eis magis consulendum et parcendum putavi, tu id in me reprehendis quod Q. Metello laudi datum est hodieque est et semper erit maximaemaximae ψϚ, ed. V: maxime cett. gloriae? quem, ut potes ex multis audire qui tum adfuerunt, constatconstat hoc loco hab. TEa, post viris cett. invitissimisinvitissimis E, ed. V: invictissimis cett. viris bonis cessisse, nec fuisse dubium quin contentione et armis superior posset esse. ergo ille cum suum, non cumnon cum non Karsten senatus factum defenderet, cum perseverantiam sententiae suae, non salutem rei publicae retinuisset, tamen ob illam constantiamconstantiam b2ψ2, Angelius: causam Klotz: om. cett., quodquod TE: quo cett. illud voluntarium volnus accepit, iustissimos omnium Metellorum et clarissimos triumphos gloria etgloriam et Garatoni: gloriae codd. laude superavit, quod et illos ipsos improbissimos civis interfici noluitvoluit TaΣbk et ne quis bonus interiret in eadem caede providit; ego tantis periculis propositis cum, si victus essem, interitus rei publicae, si vicissem, infinita dimicatio pararetur, committerem ut idem perditor rei publicae nominarer qui servator fuissem?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme