Thesauros Literature Oratory Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
64 non vereor ne mihi aliquid, iudices, videar adrogareadrogare TE, Schol.: arrogasse cett., si de quaestura mea dixero. quamvis enim illa floruerit, tamen eum me postea fuisse in maximis imperiisimperiis TEa: rebus b2ψ2: om. cett. arbitror ut non ita multum mihimultum mihi TE: mihi multum cett. gloriaegloriae TEa: om. cett. sit ex quaesturae laude repetendum. sed tamen non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia quaesturam aut clariorem aut gratioremaut clar. aut grat. TE: aut. grat. aut clar. cett. fuisse. vere me hercule hoc dicam: sic tum existimabam, nihil homines aliud Romae nisi de quaestura mea loqui. frumenti in summa caritate maximum numerum miseram; negotiatoribus comis, mercatoribus iustus, mancipibusmancipibus TE: municipibus cett. liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus; excogitati quidam erant a Siculis honores in mein me TE: om. cett. inauditi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme