Thesauros Literature Oratory Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
62 immo, id quod secundum est, ne sibi quidem videtur. num iuris consultus. quasi quisquam sit qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. omnes enim istius modi artes in eisiis E: his cett. reprehendunturrequiruntur Cobet qui, cum professi sunt, satis facere non possunt, non in eis qui sese TE: om. cett. afuisse T: abfuisse cett. afuisse ab istis studiis confitentur. virtus, probitas, integritas in candidato, non linguae volubilitas, non ars, non scientia requiri solet. ut nos in mancipiis parandis quamvis frugi hominem si pro fabro aut pro tectoretectore TE: textore cett. emimus, ferre moleste solemus, si eas artis quas in emendo secuti sumus forte nesciuntnesciunt TEa: nesciverit (-int b1c) cett., sin autem emimus quem vilicumvilicum Tc1k: villicum cett. imponeremus, quem pecori praeficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem, laborem, vigilantiam esse curamus, sic populus Romanus deligit magistratus quasi rei publicae vilicos; in quibus si qua praeterea est ars, facile patitur, sin minus, virtute eorum etdeligit te eorum et T med. om. innocentia contentus est. quotus enim quisque disertus, quotus quisque iuris peritus est, ut eos numeres qui volunt esse? quod si praeterea nemo est honore dignusnemo est honore dignus TE, Σ mg., p mg.: honore dignus (add. nemo b2Ϛ) cett., quidnam tot optimis et ornatissimis civibus est futurum?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme