56
quibuscum me, iudices, pugnantem more meomore meo TE, Schol.: meo more cett. pristino non videbitis; non quo mihi fas sit quicquam defugeredefugere Schol.: effugere cett. quod salus Planci postulet, sed quia neque necesse est me id persequi voce quod vos mente videatis, et quod ita de me meriti suntsint TE illi ipsi quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem vos vestrae prudentiae adsumere, meae modestiaemolestiae T remittere debeatis. illud unum vos magno opere oro atque obsecro, iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque sermonisermone TE fortunas innocentium subiciendas putetis.