Thesauros Literature Oratory Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
51 quaeris etiam, Laterensis, quid imaginibus tuis, quid ornatissimo atque optimo viro, patri tuo, respondeas mortuo. noli ista meditari atque illud cave potius ne tua ista querela dolorque nimius ab illis sapientissimis viris reprendaturreprehendatur codd. (cf. § 8). vidit enim pater tuus Appium Claudium, nobilissimum hominem, vivo fratrefratre Borghesi: patre codd. cive b1c suo, potentissimo et clarissimo civi, C. Claudio, aedilem non esse factum et eundem sine repulsa factum esse consulem; vidit hominem sibi maxime coniunctum, egregium virum, L. VolcatiumVolcacium TEgp, vidit M. Pisonem ista inista in TE, Priscian. iii. 34: in ista cett. aedilitate offensiuncula accepta summos a populo Romano esse honores adeptos. avus vero tuus et P. Nasicae tibi aediliciam praedicaret repulsam, quo cive neminem ego statuo in hac re publica fortiorem, et C. Mari, qui duabus aedilitatis acceptis repulsisaedilitatibus repulsus E septiens consul est factus, et L. Caesaris, Cn. Octavi, M. Tulli, quos omnis scimus aedilitate praeteritos consules esse factos.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme