50
quo quidem tempore, Laterensis, si idLater. si id TE: si id, Later. cett. facere voluisses, aut si gravitatis esse putasses tuae quod multi nobiles saepe fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam putassent, postea prolatis comitiis prosternerent se et populo Romano fracto animo atque humili supplicarent, non dubito quin omnis ad te conversura sese suppl. hoc loco ed. V, post te Σ mg., post omnis Cobet fuerit multitudo. numquam enim ferefere TE: om. cett., Schol. nobilitas, integra praesertim atque innocens, a populo RomanoRomano om. Schol. est E: sunt T: fuit cett. supplex repudiata est. sed si tibi gravitas tua et magnitudo animi pluris fuit, sicutisicuti TE: sicut cett. esse debuit, quam aedilitas, noli, cum habeas id quod malueris, desiderare id quod minoris putaris. equidem primum ut honore dignus essem maxime semper laboravi, secundosecundo loco Hirschfelder: fort. secundum (cf. Vat. 15) ut existimarer; tertium mihi fuit illud quod plerisque primum est, ipse honos, qui eis denique debet esse iucundus quorum dignitati populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni dedit.