Thesauros Literature Oratory Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
4 quamquam, iudices, si quid est in me ipso ita reprehensum ut id ab hoc seiunctumseiunctum (seui actum a) TEab2: om. Σ1gp in lac.: dictum b1: alienum cett. (Σ2) sit, non me id magno opere conturbatconturbat TEϚ: conturbet cett.; non enim timeo ne, quia perraro grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit. quae vero ita sunt agitata ab illis ut aut merita Cn. Planci erga me minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem ponderis apud vos esse debere, haec mihi sunt tractanda, iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et tumet tum TE: cetum cett. denique cum respondero criminibuscriminibus omnibus E, ne non tam innocentia reus sua quam recordatione meorum temporum defensus esse videatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme