30
hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis? iacis adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione quidem possit agnoscere. bimaritumbimaritum TE: maritum cett. appellas, ut verba etiam fingas, non solum crimina. ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicisdicis Σb1Ϛ: dicas cett. (Σ mg.): dictitas Müller libidinis causa, quod non crimen est, sed impunitum in maledictomaledicto TE: maledico cett. mendacium; raptam esse mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuventuteiuventute TE: iuvene cett. vetere quodam in scaenicos iure maximeque oppidano.
31
O adulescentiam traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit obiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur! emissus aliquisaliqui Ta: est aliquis k ee est e b2χ carcere. et quidem emissus per imprudentiam, emissusper imprud. emissus TE: om. cett., ut cognostisut cognostis om. T, necessarii hominis optimique adulescentis rogatu; idem postea praetoris mandatupraetoris mandatu Turnebus: p~mandatus T: praemandatis cett.: fort. a praemandatis requisitus. atque haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius vitam de cuius vos pudore, religione, integritate dubitetis.