21
deinde tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur; huius praefectura plena virorum fortissimorum, sicsic est sic Mommsen ut nulla tota Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multitudinem videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem vobis. hi tot equites Romani, tot tribuni aerariiaerarii TE: aeritimi cett.—nam plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit— quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? non modomodo supplevi enim tribum TeretinamTeretinam TE: Terentinam cett. (ubique), de qua dicam alio loco, sed dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robustam et adsiduam frequentiam praebuerunt. namnam scripsi: nostra TE: iam cett. municipia coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur.