18
sed tamen haec tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque contentio, qua abs te vincitur; cur enim non confitear quod necesse est? sed non hic magis quam ego a meis competitoribus et aliasalias TEab1k: aliis cett. et in consulatus petitione vincebar. sed vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint. sic enim conferamus. est tuum nomen utraque familia consulare. numnum TEb1Ϛ: non cett. dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati, qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? equidem non dubito. sed si parum multi sunt qui nobilitatem ament, num ista estest om. T nostra culpa? etenim ad caput et ad fontem generis utriusquegeneris utriusque TE: utriusque generis cett. veniamus.