Thesauros Literature Oratory Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
1 cum propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices, in mea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros eius honori viderem esse fautores, capiebam animo non mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam. cum autem audirem meos partim inimicos, partim invidos huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix, dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset.
2 nunc autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unum quemque vestrum. video enim hoc in numero neminem cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me summumsummum TEb3k: suum cett. meritum, cui non sim obstrictus memoria benefici sempiterna. itaque non extimesco ne Cn. Plancio custodia meae salutis apud eos obsitobstet E qui me ipsiipsi TEa: ipsum cett. maxime salvum videre voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in mentem admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis etdignitatis et TE: dignissimum ag: diligentissimum cett. salutis meae, reum sibi hunc potissimum delegisseelegisse T1 quam metuendum ne vobisnobis T id ille magna ratione fecisse videatur.
1 / 90 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme