Thesauros Literature Oratory In L. Calpurnium Pisonem

In L. Calpurnium Pisonem

In L. Calpurnium Pisonem Cicero, Marcus Tullius
77 quibus rebus est perfectum ut illi plane suo stare iudicio non liceret, cum certi homines non studium eius a me alienassent, sed auxilium retardassent. nonne ad te L. Lentulus, qui tum erat praetor, non Q. Sanga, non L. Torquatus pater, non M. Lucullus venit? qui omnes ad eum multique mortales oratum in Albanum obsecratumque venerant ut ne meas fortunas desereret cum rei publicae salute coniunctas. quos ille ad te et ad tuum conlegam remisit, ut causam publicam susciperetis, ut ad senatum referretis; se contra armatum tribunum pl. sine publico consilio decertare nolle; consulibus ex senatus consulto rem publicam defendentibus se arma sumpturum. ecquid, infelix, recordaris quid responderis?
78 in quo illi omnes quidem, sed Torquatus praeter ceteros furebat contumacia responsi tui: te non esse tam fortem quam ipse Torquatus in consulatu fuisset aut ego; nihil opus esse armis, nihil contentione; me posse rem publicam iterum servare, si cessissem; infinitam caedem fore, si restitissem. deinde ad extremum neque se neque generum neque conlegam suum tribuno pl. defuturum. hic tu hostis ac proditor aliis me inimiciorem quam tibi debere esse dicis? ego C.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme