fr13
lautiorem pater tuus socerum quam C. Piso in illo luctu meo. ei enim filiam meam conlocavi quem ego, si mihi potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem.
fr14
te tua illa nescio quibus a terris apportata mater pecudem ex alvo, non hominem effuderit. quae te beluam ex utero, non hominem fudit.
fr15
Cum tibi tota cognatio serraco advehatur.
fr16
simulata ista, ficta, fucata sunt omnia.
fr17
putavi austerum hominem, putavi tristem, putavi gravem, sed video adulterum, video ganeonem, video parietum praesidio, video amicorum sordibus, video tenebris occultantem libidines suas. putavi gravem, video adulterum, video ganeonem.
fr18
neque adsidere Gabinium aut adloqui in curia quisquam audebat.
fr19
quid quod miser, cum loqui non posset, tacere non poterat?
1
iamne vides, belua, iamne sentis quae sit hominum querela frontis tuae? nemo queritur Syrum nescio quem de grege noviciorum factum esse consulem. non enim nos color iste servilis, non pilosae genae, non dentes putridi deceperunt; oculi, supercilia, frons, voltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit. pauci ista tua lutulenta vitia noramus, pauci tarditatem ingeni, stuporem debilitatemque linguae. numquam erat audita vox in foro, numquam periculum factum consili, nullum non modo inlustre sed ne notum quidem factum aut militiae aut domi. obrepsisti ad honores errore hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum simile habes nihil praeter colorem.