Thesauros Literature Oratory Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
9 quid enim abest huic homini quod, si adesset, iure haec ei tribui etei Lamb.: et codd. concedi putaremus? Vsusne rerum? qui pueritiae tempus extremum principium habuit bellorum atque imperiorum maximorum, cuius plerique aequales minus saepe castra viderunt quam hic triumphavit, qui tot habet triumphos quot orae sunt partesque terrarum, tot victorias bellicas quot sunt in rerum natura genera bellorum. an ingenium? quinquin HbϚ: inquid (ex inquid) s. inquit P all.: cui Madv., del. eius ante consiliorum etiam ipsi casus eventusque rerum non duces, sed comites eius consiliorum fuerunt: in quo uno ita summa fortuna cum summa virtute certavit ut omnium iudicio plus homini quam deae tribueretur. an pudor, an integritas, an religio in eo, an diligentia umquam requisita est? quem provinciae nostrae, quem liberi populi, quem reges, quem ultimae gentesultimae gentes cod. Car. Steph. et Graevius: ult** regentes P (alterae HϚb2): ultra regentes BGE: exterae gentes b Angelius castiorem, moderatiorem, sanctiorem non modo viderunt, sed aut sperando umquam aut optando cogitaverunt?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme