Thesauros Literature Oratory Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
64 sed quoniam C. Caesar abest longissime, atque in iis est nunc locis quae regione orbem terrarum, rebus illius gestis imperium populi Romani definiunt, nolite, per deos immortalis, iudices, hunc illi acerbum nuntium velle perferri, ut suum praefectum fabrum, ut hominem sibi carissimumcarissimum et familiarissimum HGEbϚ, non ob ipsius aliquod delictum, sed ob suam familiaritatem vestris oppressum sententiis audiat. miseremini eius qui non de suo peccato sed dede add. Manut. huius summi et clarissimi viri facto, non de aliquo crimine sed periculo suo de publico iure disceptat. quod ius si Cn. Pompeius ignoravit, si M. Crassus, si Q. Metellus, si Cn. Pompeius pater, si L. Sulla, si P. CrassusP. Madv.: D. PBb: .d. HGE, si C. Marius, si senatus, si populus Romanus, si qui de re simili iudicarunt, si foederati populi, si socii, si illi antiqui Latini, videte ne utilius vobis et honestius sit illis ducibus errare quam hoc magistro erudiri. sed si de certo, de perspicuo, de utili, de probato, de iudicato vobis iure esse constituendum videtis, nolite committere ut in re tam inveterata quicquam novi sentiatis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme