Thesauros Literature Oratory Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
53 audebo etiam hoc contendere, numquam esse condemnatum quem constaret ab imperatore nostro civitate donatum. cognoscite nunc populi Romani iudicium multis rebus interpositum atque in maximis causis re ipsa atque usu comprobatum. Cum Latinis omnibus foedus esse ictumesse ictum Madv.: ictum b: esset cum rell. Sp. Cassio Postumo Cominio consulibus quis ignorat? quod quidem nuper in columna aheneaahenea P1: aenea P2 rell. meminimus post rostra incisum et perscriptum fuisse. quo modo igitur L. Cossinius Tiburs, pater huius equitis Romani, optimi atque ornatissimi viri, damnato T. Caelio, quo modo ex eadem civitate T. Coponius, civis item summa virtute et dignitate,—nepotes T. et C. Coponios nostis,—damnato C. Masone civis Romanus est factus?
54 an lingua et ingenio patefieri aditus ad civitatem potuit, manu et virtute non potuit? anneAnne An Manutius de nobis trahere spolia foederatis licebat, de hostibus non licebat? an quod adipisci poterant dicendo, id eis pugnando adsequi non licebat? an accusatori maiores nostri maiora praemia quam bellatori esse voluerunt?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme