49
nihil habet similitudinis ista accusatio; sed tamen tanta auctoritas in C. Mario fuit ut non per L. Crassum, adfinem suum, hominem incredibili eloquentia, sed paucis ipse verbis causam illam gravitate sua defenderit et probarit. quis enim esset, iudices, qui imperatoribus nostris in bello, in acie, in exercitu dilectumdilectum Muell. (Sest. § 34): delictum P1H: delectum rell. virtutis, qui sociis, qui foederatis in defendenda re publica nostra spem praemiorum eripi vellet? quod si vultus C. Mari, si vox, si ille imperatorius ardor oculorum, si recentes triumphi, si praesens valuit aspectus, valeat auctoritas, valeant res gestae, valeat memoria, valeat fortissimi et clarissimiet clarissimi om. GE (Vat. § 19) viri nomen aeternum. sit hoc discrimen inter gratiososgratiosos otiosos Lehmann civis atque fortis, ut illi vivi fruantur opibus suis, horum etiam mortuorum, si quisquam huius imperi defensor mori potest, vivat auctoritas immortalis.