Thesauros Literature Oratory Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
43 etenim quis est tam demens quin sentiat ius hoc Gaditanis esse retinendum, ne saeptum sit iis iter in perpetuumin perpet. auct. Garat. Mueller: perpetuum codd.: perpetuo ed. Hervag. ad hoc amplissimum praemium civitatis, et magno opere iis esse laetandum huius L. Corneli benivolentiam erga suos remanere Gadibus, gratiam et facultatem commendandi in hac civitate versari? quis est enim nostrum cui non illa civitas sit huius studio, cura, diligentia commendatior? omitto quantis ornamentis populum istum C. Caesar, cum esset in Hispania praetor, adfecerit, controversiasante controversias add. Rau ut: qui Ernesti: quod Schuetz: quot Kraffert sedarit, iura ipsorum permissu statuerit, inveteratam quandamquandam Lamb.: quondam codd. barbariam ex Gaditanorum moribus disciplinaque delerit, summa in eam civitatem huius rogatu studia et beneficia contulerit. multa praetereo quae cotidiecotidiano Paul labore huius et studio aut omnino aut certe facilius consequantur. itaque et adsunt principes civitatiset adsunt principes adsunt civitates PBΣ: et adsunt civitates GE et defendunt amore ut suum civem, testimonio ut nostrum, officio ut ex nobilissimo civi sanctissimum hospitem, studio ut diligentissimum defensorem commodorum suorum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme