Thesauros Literature Oratory Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
36 primum verbi genus hoc conservantoconservandi PBH rell., quo magis in legibus quam in foederibus uti solemus, imperantis est, non precantis. deinde cum alterius populi maiestas conservari iubetur, de altero siletur, certe ille populus in superiore condicione causaque ponitur cuius maiestas foederis sanctione defenditur. in quo erat accusatoris interpretatio indigna responsione, qui ita dicebat, comiter esse communiter, quasi vero priscum aliquod aut insolitum verbum interpretaretur. Comes benigni, faciles, suaves homines esse dicuntur; qui erranti comiter monstrat viam, benigne, non gravate; communiter quidem certe non convenit.
37 et simul absurda res est caveri foedere ut maiestatem populi Romani communiter conservent, id est ut populus Romanuspop. Rom. b: Romanus (.r.) om. P rell.: r. pop. Hk suam maiestatem esse salvam velit. quod si iam ita esset, ut esse non potestpotest b2: posset codd., tamen de nostra maiestate, nihil de illorum caveretur. potestne igitur nostra maiestas aa suppl. Naugerius (2) Gaditanis benigne conservari, si ad eam retinendam Gaditanos praemiis elicere non possumus? potest esse ulla denique maiestas, si impedimur quo minus per populum Romanum beneficiorum virtutis causa tribuendorum potestatem imperatoribus nostris deferamus?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme