Thesauros Literature Oratory Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
34 nec vero oratiohaec oratio codd. praeter PBΣ mea ad infirmandum foedus Gaditanorum, iudices, pertinet; neque enim est meum contra ius optime meritae civitatis, contra opinionem vetustatis, contra auctoritatem senatus dicere. Duris enim quondam temporibus rei publicae nostrae, cum praepotens terra marique Carthago nixa duabus Hispaniis huic imperio immineret, et cum duo fulminalumina Ernesti nostri imperi subito in Hispania, Cn. et P. Scipiones, exstincti occidissent, L. Marcius, primi pili centurio, cum Gaditanis foedus fecissefecisse PBHϚ: iecisse GEb: ocosse Angelius dicitur. quod cum magis fide illius populi, iustitia nostra, vetustate denique ipsa quam aliquo publico vinculo religionis teneretur, sapientes homines et publici iuris periti, Gaditani, M. Lepido Q. Catulo consulibus a senatu de foedere postulaverunt. tum est cum Gaditanis foedus vel renovatum vel ictum; de quo foedere populus Romanus sententiam non tulit, qui iniussu suo nullo pacto potest religione obligari.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme