Thesauros Literature Oratory Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
29 quod si civi Romano licet esse Gaditanum sive exsilio sive postliminio sive reiectione huius civitatis,—ut iam ad foedus veniam, quod ad causam nihil pertinet: de civitatis enim iure, non de foederibus disceptamus,—quid est quam ob rem civi Gaditano in hanc civitatem venire non liceat? equidem longe secus sentio. nam cum ex omnibus civitatibus via sit in nostram, cumque nostris civibus pateat ad ceteras iter civitates, tum vero, ut quaeque nobiscum maxime societate amicitia sponsione pactione foedere est coniuncta, ita mihi maxime communione beneficiorum praemiorum civitatis continericommunione ... contineri Weiske: communionem ... continere codd. videtur. atqui ceterae civitates omnes non dubitarent nostros homineshomines Gulielm.: omnes PHBSϚ: om. GE recipere in suas civitates, si idem nos iuris haberemus quod ceteri; sed nos non possumus et huius esse civitatis et cuiusviscuiusvis ed. R.: cuius codd. (cui E, eius k): alius Halm praeterea, ceteris concessum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme