22
cum aliquid populus Romanus iussit, id si est eius modi ut quibusdam populis, sive foederatis sive liberis, permittendum esse videatur ut statuant ipsi non de nostris sed de suis rebus, quo iure uti velint, tum utrum fundi facti sint an non quaerendum esse videaturvideatur codd. (tum ... videatur om. Hk): videtur Rumpf; de nostra vero re publica, de nostro imperio, de nostris bellis, de victoria, de salute fundos populos fieri noluerunt. atqui si imperatoribusAtquisimp. P: corr. man. rec. nostris, si senatui, si populo Romano non licebit propositis praemiis elicere ex civitatibus sociorum atque amicorum fortissimum atque optimum quemque ad subeunda pro salute nostra pericula, summa utilitate ac maximo saepe praesidio periculosispericulosis Madv.: periculis codd. (in periculis ut Orell. ita HbϚ et mg. Σ) atque asperis temporibus carendum nobis erit.
23
sed, per deos immortalis, quae est ista societas, quae amicitia, quod foedus, ut aut nostra civitas careat in suis periculis Massiliensi propugnatore, careat Gaditano, careat Saguntino, aut, si quis ex hishis PBΣ: illis HGEbϚ et mg.Σ) populis sit exortus qui nostros duces auxilio laborisauxilio laboris consilio et labore Landgraf (de Dom. § 107), commeatuslabore commeatu Lamb.: laboribus commeatibus Kraffert periculo suo iuverit, qui cum hoste nostro comminus in acie saepe pugnarit, qui se saepe telis hostium, qui dimicationi capitis, qui morti obiecerit, nulla condicione huius civitatis praemiis adfici possit?