Thesauros Literature Oratory Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
17 omittam igitur Pompeium iam oratione mea reliqua, sed vos, iudices, animis ac memoria tenetote. de lege, de foedere, de exemplis, de perpetua consuetudine civitatis nostrae renovabo ea quae dicta sunt; nihil enim mihi novi, nihil integri neque M. Crassus, qui totam causam et pro facultate et pro fide sua diligentissime vobis explicavit, neque Cn. Pompeius, cuius oratio omnibus ornamentis abundavit, ad dicendum reliquit. sed quoniam me recusante placuit ambobus adhiberi hunc a me quasi perpoliendi quendam operis extremum laborem, peto a vobis ut me officiofficio Paul potius quam dicendi studio hanc suscepisse operam ac munus putetis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme