13
utrum enim inscienteminscientem P2 et pler.: sicientem P1: scientem GE vultis contra foedera fecisse an scientemalterum scientem codd. praeter GE (inscientem)? si scientem,—O nomen nostri imperi! O populi Romani excellens dignitas! O Cn. Pompei sic late longeque diffusa laus ut eius gloriae domicilium communis imperi finibus terminetur! O nationes, urbes, populi, reges, tetrarchae, tyranni,—testes Cn. Pompei non solum virtutis in bello sed etiam religionis in pace! vos denique, mutae regiones, imploro, et sola terrarum ultimarum; vos, maria, portus, insulae, litora! quae est enim ora, quae sedes, qui locus in quo non exstent huius cum fortitudinis tum vero humanitatis, cum animi tum consili impressa vestigia? hunc quisquam, incredibili quadam atque inaudita gravitate virtute constantia praeditum, foedera scientem neglexisse violasse rupisse dicere audebit?