Thesauros Literature Oratory Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
1 si auctoritates patronorum in iudiciis valentvalent Ernesti: valerent codd.: valere debent Muell., ab amplissimisCf. ad Quir. § 6 virisviris PHϚ: om. B, extra versum suppl. Σ L. Corneli causa defensa est; si usus, a peritissimis; si ingenia, ab eloquentissimis; si studia, ab amicissimis et cum beneficiis cum L. Cornelio tum maximamaxima tum in mg. P, BΣ familiaritate coniunctis. quae sunt igitur meae partes? auctoritatis tantae quantam vos in me esse voluistis, usus mediocris, ingeni minime voluntati parisvoluntati paris Angelius: voluntatis (-i) parens codd.. nam ceteris a quibus est defensus hunc debere plurimum video; ego quantum ei debeam, alio loco; principio orationis hoc ponopono ut Ant. Aug. ita b: oppono codd. (propono k), me omnibus qui amici fuerint saluti et dignitati meae, si minus referendaadferenda (aff.) codd. gratia satis facere potuerim, praedicanda et habenda certe satis esse facturum.
2 quae fuerit hesterno die Cn. Pompei gravitas in dicendo, iudices, quae facultas, quae copia, non opinione tacita vestrorum animorum, sed perspicua admiratione declarari videbatur. nihil enim umquam audivi quod mihi de iure subtilius dici videretur, nihil memoriamemoria Garat.: de mem. codd. (unde Hk nihil de mem. de more de exemplis: add. acutius bk ed. R.) maiore de exemplis, nihil peritius de foederibus, nihil inlustriore auctoritate de bellis, nihil de re publica gravius, nihil de ipso modestius, nihil de causa et crimine ornatius:
1 / 56 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme