9
an vero in Syria diutius est Semiramis illa retinenda? cuius iter in provinciam fuit eius modi ut rex Ariobarzanes consulem vestrum ad caedem faciendam tamquam aliquem Thraecem conduceret; deinde adventus in Syriam primus equitatus habuit interitum, post concisae sunt optimae cohortes. igitur in Syria imperatore illo nihil aliud umquamumquam scripsi: neque codd.: gestum neque Orell. auct. suppl. Klotz (Pis. § 40): cogitatum neque Madv. actum est nisi pactiones pecuniarum cum tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, caedes, cum palam populi Romani imperator, instructo exercitu, dexteram tendens, non ad laudem milites hortareturhortaretur ed. V.: hortetur codd., sed omnia sibi et empta et emenda esse clamaretclamet codd. praeter G (conclamaret, om. esse).
10
iam vero publicanos miseros—me etiam miserum illorum ita de me meritorum miseriis ac dolore!—tradidit in servitutem Iudaeis et Syris, nationibus natis servituti. statuit ab initio, et in eo perseveravit, ius publicano non dicere; pactiones sine ulla iniuria factas rescidit; custodias sustulit; vectigalis multos ac stipendiarios liberavit; quo in oppido ipse esset aut quoaut quo bϚt: aut qui rell. veniret, ibi publicanum aut publicani servum esse vetuit. quid multa? crudelis haberetur si in hostis animo fuisset eo quo fuit in civis Romanos, eius ordinis praesertim qui est semper propro add. Pluygers dignitate sua benignitate magistratuummagistratuum coni. Kays., prob. Zielinski: magistratus codd. sustentatus.