Thesauros Literature Oratory De provinciis consularibus

De provinciis consularibus

De provinciis consularibus Cicero, Marcus Tullius
45 nam summi civitatis viri, quorum ego consilio rem publicam conservavi, et quorum auctoritate illam coniunctionem Caesaris defugi, Iulias leges et ceteras illo consule rogatas iure latas negant: idem illam proscriptionem capitis mei contra salutem rei publicae, sed salvis auspiciis rogatam esse dicebant. itaque vir summa auctoritate, summa eloquentia, dixit graviter casum illum meum funus esse rei publicae, sed funus iustum et indictum. mihi ipsi omninoomnino k all.: homini PBΣ: om. c perhonorificum estest om. codd. discessum meum funus dici rei publicae: reliqua non reprendo, sed mihi ad id quod sentio adsumo. nam si illud iure rogatum dicere ausi sunt quod nullo exemplo fieri potuit, nulla lege licuit, quia nemo de caelo servarat, oblitine erant tum cum ille qui id egerat plebeius est lege curiata factus dici de caelo esse servatum? qui si plebeius omninoomnino HbϚt: omnium rell. esse non potuit, qui tribunus plebis potuit esse? et cuius tribunatus si ratus est, nihil est quod inritum ex actis Caesaris possit esse, eius non solum tribunatus ratusratus suppl. Ernesti sed etiam perniciosissimae resres leges Lamb., auspiciorum religione conservataconservatae Hk, iure latae videbuntur?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme