Thesauros Literature Oratory De provinciis consularibus

De provinciis consularibus

De provinciis consularibus Cicero, Marcus Tullius
42 traduxit ad plebem inimicum meum sive iratus mihi, quod me secum ne inin secl. Orelli, del. Pluygers beneficiis quidem videbat posse coniungi, sive exoratus. ne haec quidem fuit iniuria. nam postea me ut sibi essem legatus non solum suasit, verum etiam rogavit. ne id quidem accepi; non quo alienum mea dignitate arbitrarer, sed quod tantum rei publicae sceleris impendere a consulibus proximis non suspicabar. ergo adhuc magis est mihi verendum ne mea superbia in illius liberalitate quam ne illius iniuria in nostra amicitia reprendatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme