Thesauros Literature Oratory De provinciis consularibus

De provinciis consularibus

De provinciis consularibus Cicero, Marcus Tullius
40 sed non alienum esse arbitror, quo minus saepe aut interpeller a non nullis aut tacitorum existimatione reprendarreprendar P rell.: reprehendar HbϚ ed. R. (§ § 42, 45), explicare breviter quae mihi sit ratio et causa cum Caesare. ac primum illud tempus familiaritatis et consuetudinis quae mihi cum illo, quae fratri meo, quae C. Varroni, consobrino nostro, ab omnium nostrum adulescentia fuit, praetermitto. postea quam sum penitus in rem publicam ingressus, ita dissensi ab illo ut in disiunctione sententiae coniuncti tamen amicitia maneremus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme