Thesauros Literature Oratory De provinciis consularibus

De provinciis consularibus

De provinciis consularibus Cicero, Marcus Tullius
38 ego vos intellego, patres conscripti, multos decrevisse eximios honoreshonor. exim. Hbk C. Caesari et prope singularis. siSi suppl. Gruter quod ita meritus erat grati, sin etiam ut quam coniunctissimus huic ordini esset, sapientes ac divini fuistis. neminem umquam est hic ordo complexus honoribus et beneficiis suis qui ullam dignitatem praestabiliorem ea quam per vos esset adeptus putarit. nemo umquam hic potuit esse princeps qui maluerit esse popularis. sed homines aut propter indignitatemindignitatem ut Schuetz ita b2Ϛ: dignitatem P rell. suam diffisi ipsi sibi, aut propter reliquorum obtrectationem ab huius ordinis coniunctione depulsi, saepe ex hoc portu se in illos fluctus prope necessario contulerunt; qui si ex illa iactatione cursuque populari bene gesta re publica referunt aspectum in curiam atque huic amplissimae dignitati esse commendati volunt, non modo non repellendi sunt verum etiam expetendi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme