Thesauros Literature Oratory De provinciis consularibus

De provinciis consularibus

De provinciis consularibus Cicero, Marcus Tullius
37 fuerit toto in consulatu sine provincia cui fuerit, ante quam designatus est, decreta provincia. sortietur an non? nam et non sortiri absurdum est, et quod sortitus sis non habere. proficiscetur paludatus? quo? quo pervenire ante certam diem non licebit. Ianuario, Februario provinciam non habebit: Kalendis ei denique Martiis nascetur repente provincia.
38 ac tamen his sententiis Piso in provincia permanebit. quae cum gravia sunt tumtum suppl. Angelius (quae cum gravia sint nihil ed. V.) nihil gravius illo, quod multari imperatorem deminutione provinciae contumeliosum est, neque solum summo in viro sed etiam mediocri in homine nene Hk (post homine) om. P: id ne Muell. accidat providendum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme