Thesauros Literature Oratory De provinciis consularibus

De provinciis consularibus

De provinciis consularibus Cicero, Marcus Tullius
29 at ego idem nunc in provinciis decernendis, qui illas omnis res egi silentio, interpellor, cum in(non 21) in k, suppl. Lamb. superioribus causis hominis ornamenta adiumento fuerintadiumento fuerint scripsi (cf. Balb. § 19): fuerint codd.: iuverim K. Busche: apud me valuerint coni. Mueller, in hac me nihil aliud nisi ratio belli, nisi summa utilitas rei publicae moveat. nam ipse Caesar quid est cur in provinciain ea provincia Gell. et Non. commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt perfecta rei publicae tradat? amoenitas eum, credo, locorum, urbium pulchritudo, hominum nationumque illarum humanitas et lepos, victoriae cupiditas, finium imperi propagatio retinet. quid illis terris asperius, quid incultius oppidis, quid nationibus immanius, quid porro tot victoriis praestabilius, quid Oceano longiuslongius longinquius Tischer inveniri potest? an reditus in patriam habet aliquam offensionem? utrum apud populum a quo missusmissus est Hb Harl. 2681, an apud senatum a quo ornatus est? an dies auget eius desiderium, an magisan magis ac non magis Sorof oblivionem, ac laurea illa magnis periculis parta amittit longo intervallo viriditatem? qua re, si qui hominem non diligunt, nihil est quod eum de provincia devocent: ad gloriam devocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris ordinis gratiam, populi caritatem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme